Can. 419
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.
§ 2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.