Not available in English. Shown in Latin.

Can. 461

§ 1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti.

§ 2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572