Can. 475
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales et confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.
§ 2. Pro monasteriis in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam celebrare et verbum Dei praedicare firmo can. 612, § 2.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.