Not available in English. Shown in Latin.

Can. 486

§ 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere.

§ 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium spectant.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572