Can. 500
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497 competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet.
§ 2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias condiciones in typico forte statutas requiritur, ut:
1° causae dimissionis sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum defectu emendationis;
2° dimissioni praecesserint, nisi natura causae dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt;
3° causae dimissionis sodali scripto manifestatae sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate se defendendi;
4° tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit.
§ 3. Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in § 1, submittenda sunt.
§ 4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest, nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.