Not available in English. Shown in Latin.

Can. 524

§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus.

§ 2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem novitiorum.

§ 3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est.

§ 4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572