Not available in English. Shown in Latin.

Can. 545

§ 1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis iura et obligationes particulares, quae sodalis in priore ordine vel congregatione habuit, suspensa sunt et ipse Superioribus et magistro novitiorum novi instituti religiosi subest etiam vi voti oboedientiae.

§ 2. Post peractum novitiatum transiens, qui iam professus a votis perpetuis est, publice professionem perpetuam emittat secundum praescripta statutorum novi instituti religiosi, qua professione novo instituto plene aggregatur et, si clericus est, ei etiam ut clericus ascribitur; qui vero adhuc professus a votis temporariis est, eodem modo professionem temporariam emittat saltem per triennium duraturam, nisi totum triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad quod transit, peregit.

§ 3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit, ad pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est.

§ 4. Circa bona et dotem servetur can. 488, § 4.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572