Can. 547
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua excludere potest.
§ 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a votis temporariis reddit ineptum ad vitam in instituto religioso ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem temporariam renovandam vel ad professionem perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta est.
§ 3. Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest.