Not available in English. Shown in Latin.

Can. 554

§ 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum.

§ 2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam can. 505, § 2; est vero clericalis ad normam can. 505, § 3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413 - 415, 419, 420, § 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418, § 2.

§ 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572