Not available in English. Shown in Latin.

Can. 575

§ 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus:

1° eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis reservata est;

2° quae omnibus christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque sedem principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus;

3° alterius speciei Sedes Apostolica.

§ 2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen ab Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem, quae illius instituti est propria.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIIDe Christifidelium Consociationibus 573–583