Not available in English. Shown in Latin.

Can. 671

§ 1. Ministri catholici sacramenta licite solis christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter eadem a solis ministris catholicis licite suscipiunt.

§ 2. Si vero necessitas id postulat aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum vitetur erroris vel indifferentismi licet, christifidelibus catholicis, quibus physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a ministris acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta sacramenta.

§ 3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum orientalium, quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua sponte id petunt et rite sunt dispositi; quod etiam valet circa christifideles aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur.

§ 4. Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum alia urget gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta ministrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus, qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere non possunt atque sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta fidem manifestent fidei Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint dispositi.

§ 5. Pro casibus, de quibus in §§ 2, 3 et 4, normae iuris particularis ne ferantur nisi post consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis acatholicae, cuius interest.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XVIDe Cultu Divino et Praesertim de Sacramentis 667–895