Not available in English. Shown in Latin.

Can. 768

§ 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide.

§ 2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.

§ 3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XVIDe Cultu Divino et Praesertim de Sacramentis 667–895