Can. 783
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Pastores animarum obligatione tenentur curandi, ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur:
1° praedicatione et catechesi iuvenibus et adultis aptata, quibus christifideles instituantur de significatione matrimonii christiani, de obligationibus coniugum inter se necnon de iure primario et obligatione, quae parentes habent, filiorum educationem physicam, religiosam, moralem, socialem et culturalem pro viribus curandi;
2° instructione sponsorum personali ad matrimonium, qua sponsi ad novum statum disponantur.
§ 2. Enixe commendatur sponsis catholicis, ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 3. Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant, ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
Read the whole title TITULUS XVIDe Cultu Divino et Praesertim de Sacramentis 667–895