Not available in English. Shown in Latin.

Can. 789

Etsi matrimonium de cetero valide celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat:

1° matrimonium vagorum;

2° matrimonium, quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest;

3° matrimonium eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos;

4° matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus;

5° matrimonium eius, qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones implet;

6° matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit, etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can. 814 congrua congruis referendo.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XVIDe Cultu Divino et Praesertim de Sacramentis 667–895