Not available in English. Shown in Latin.

Can. 828

§ 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus, de quibus in cann. 832 et 834, § 2.

§ 2. Sacer hic censetur ritus ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XVIDe Cultu Divino et Praesertim de Sacramentis 667–895