Can. 934
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur, ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes, aut omnium exquiratur consilium, firma § 2, n. 3.
§ 2. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, ut singularum:
1° si consensus exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;
2° si consilium exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non consulentis;
3° auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.
§ 3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas, quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet.
§ 4. Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem obligatio ab auctoritate urgeri potest.
Read the whole title TITULUS XIXDe Personis et de Actibus Iuridicis 909–935