CCC 1021

Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae. Cf 2 Tim 1,9-10. Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari Cf Lc 16,22. et verbum Christi in cruce ad bonum latronem, Cf Lc 23,43. sicut alii Novi Testamenti textus Cf 2 Cor 5,8; Phil 1,23; Heb 9,27; 12,23. loquuntur de ultima animae sorte, Cf Mt 16,26. quae diversa pro aliis et aliis esse potest.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065

Ubi affertur 2