CCC 1038

Resurrectio omnium mortuorum, « iustorum et iniquorum » (Act 24,15), Iudicium praecedet ultimum. Tunc erit « hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem [...] [Filii hominis] et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Io 5,28-29). Tunc Christus veniet « in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo [...]. Et congregabuntur ante Eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. [...] Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam » (Mt 25,31-33.46).

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065

Ubi affertur 1