CCC 1039

Coram Christo qui veritas est, veritas circa relationem uniuscuiusque hominis cum Deo definitive fiet manifesta. Cf Io 12,48. Iudicium ultimum id revelabit, usque ad eius ultimas consequentias, quod unusquisque boni fecerit, aut facere omiserit, in suae vitae terrestris decursu:

« Servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit (Ps 50,3) [...]. Deinde convertet Se et ad illos qui sunt a sinistris: Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis ». Sanctus Augustinus, Sermo 18, 4, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065

Ubi affertur 1