CCC 1050
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1057; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5-6. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna:
« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 18, 29: Opera, v. 2, ed. J. Rupp (Monaci 1870) p. 332 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).