CCC 1065
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus Christus Ipse est « Amen » (Apc 3,14). Ipse est « Amen » definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum « Amen » ad Patrem: « Quotquot enim promissiones Dei sunt, in Illo "Est"; ideo et per Ipsum "Amen" Deo ad gloriam per nos » (2 Cor 1,20):
« Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso, est Tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. AMEN ». Doxologia post precem eucharisticam: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 455, 460, 464 et 471.