CCC 1067
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium, quo "mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit". Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 99. Hac de causa, Ecclesia in liturgia praecipue mysterium celebrat Paschale per quod Christus opus nostrae salutis adimplevit.
Lege caput integrum 2. Mysterii Christiani Celebratio ¶1066–1690