CCC 1070

Verbum « liturgia » in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem, Cf Act 13,2; Lc 1,23. sed etiam Evangelii nuntium Cf Rom 15,16; Phil 2,14-17.30. et caritatem in actu. Cf Rom 15,27; 2 Cor 9,12; Phil 2,25. In omnibus his adiunctis agitur de Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica est serva, ad imaginem Domini sui, unius « Liturgi », Cf Heb 8,2.6. Eius participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale (caritatis servitium):

« Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer cultus publicus exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi Sacerdotis Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 101.

Lege caput integrum 2. Mysterii Christiani Celebratio ¶1066–1690