CCC 1074
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 102. Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1296.
Lege caput integrum 2. Mysterii Christiani Celebratio ¶1066–1690