CCC 1075
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult, Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 3-4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 98. id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).
Lege caput integrum 2. Mysterii Christiani Celebratio ¶1066–1690