CCC 1086
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a potestate Satanae et a morte liberasse et in Regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 100.
Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134