CCC 1091

Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex « operum capitalium Dei » quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati vivamus vita. Cum in nobis fidei invenit responsum quod Ipse suscitavit, vera fit cooperatio. Propter hanc liturgia opus fit commune Spiritus Sancti et Ecclesiae.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134