CCC 1093

Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris Foederis. Propterea quod Ecclesia Christi erat « in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem atque non substituendam, elementa conservat cultus Veteris Foederis, ea sua faciens:

— praecipue lectionem Veteris Testamenti; — psalmorum orationem; — et maxime memoriam eventuum salutarium et realitatum significantium quae suam in mysterio Christi invenerunt adimpletionem (Promissionis et Foederis, Exodus et Paschatis, Regni et Templi, Exilii et Reditus).

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134