CCC 1094
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Super hanc utriusque Testamenti harmoniam, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14-16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 824-825. catechesis Paschalis Domini ordinatur, Cf Lc 24,13-49. deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea « typologica » appellatur quia novitatem Christi revelat inde a « figuris » (tipos) quae Illum in primi Foederis factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae. Cf 2 Cor 3,14-16. Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum, Cf 1 Pe 3,21. pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura erat spiritualium Christi donorum; Cf 1 Cor 10,1-6. manna deserti Eucharistiam, « Panem de caelo verum » (Io 6,32), praefigurabat.
Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134