CCC 1100
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Verbum Dei. Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci:
« Maximum est sacrae Scripturae momentum in liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 106-107.
Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134