CCC 1113

Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium eucharisticum et sacramenta vertit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 100. In Ecclesia septem sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia, Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. In hoc articulo agitur de eo quod septem Ecclesiae sacramentis ratione doctrinali commune est. Id quod ratione celebrationis est commune, in capite secundo exponetur, et quod proprium unicuique est eorum, obiectum erit secundae sectionis.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134