CCC 1115

Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia « quod [...] Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit ». Sanctus Leo Magnus, Sermo 74, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 457 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134