CCC 1117

Ecclesia, per Spiritum qui eam « in omnem veritatem » (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque « dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix. Cf Mt 13,52; 1 Cor 4,1. Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134