CCC 1118

Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt « Ecclesiae »: ea sunt « per illam » et « pro illa ». Sunt « per Ecclesiam » quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt « pro Ecclesia », sunt « sacramenta [...] quibus aedificatur Ecclesia », Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 17: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134