CCC 1122
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Christus Suos Apostolos misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). « Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Missio baptizandi, missio igitur sacramentalis, in missione evangelizandi implicatur, quia sacramentum a verbo Dei et a fide praeparatur quae huic verbo est assensus:
« Populus Dei primum coadunatur Verbo Dei vivi [...]. Verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium sacramentorum, quippe quae sint sacramenta fidei, quae de Verbo nascitur et nutritur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 995-996.
Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134