CCC 1128

Hic est sensus affirmationis Ecclesiae: Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: « non [...] sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 68, a. 8, c.: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134