CCC 1130
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » (1 Cor 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum trahitur finem per gemitum Spiritus in Ecclesia: « Marana tha! » (1 Cor 16,22). Sic liturgia desiderium participat Iesu: « Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, [...] donec impleatur in Regno Dei » (Lc 22,15-16). In Christi sacramentis, Ecclesia iam recipit arrabonem Eius hereditatis, iam vitam participat aeternam, licet exspectans « beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi » (Tit 2,13). « Et Spiritus et Sponsa dicunt: "Veni!" [...] Veni, Domine Iesu! » (Apc 22,17.20).
Sanctus Thomas ita diversas signi sacramentalis rationes compendiat: « Sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 60, a. 3, c.: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134