CCC 1142
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Omnia autem membra non eundem actum habent » (Rom 12,4). Quaedam membra vocantur a Deo, in Ecclesia et per eam, ad speciale communitatis servitium. Hi ministri eliguntur et consecrantur per sacramentum Ordinis, per quod Spiritus Sanctus illos aptos reddit ut in persona agant Christi-Capitis ad omnium membrorum Ecclesiae servitium. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 992; Ibid., 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1014. Minister ordinatus est velut « icon » Christi Sacerdotis. Quia, in Eucharistia, sacramentum Ecclesiae plene manifestatur, in praesidentia Eucharistiae apparet imprimis ministerium Episcopi et, in communione cum eo, illud presbyterorum et diaconorum.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209