CCC 1150
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Foederis signa. Populus electus a Deo signa et symbola recipit peculiaria quae eius vitam distinguunt liturgicam: non sunt amplius solummodo celebrationes cyclorum cosmicorum et gestuum socialium, sed signa Foederis, symbola magnalium a Deo gestorum pro Ipsius populo. Inter haec signa liturgica Veteris Foederis commemorari possunt circumcisio, regum et sacerdotum unctio et consecratio, manuum impositio, sacrificia et praesertim Pascha. Ecclesia in his signis praefigurationem videt sacramentorum Novi Foederis.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209