CCC 1161
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Omnia celebrationis liturgicae signa ad Christum referuntur: etiam sacrae imagines sanctae Dei Genetricis et sanctorum. Ipsae revera significant Christum qui in illis glorificatur. Ipsae manifestant « nubem testium » (Heb 12,1) qui in mundi salute participare pergunt et quibus in celebratione sacramentali praecipue coniungimur. Per eorum icones, homo, « ad imaginem Dei » effectus, tandem « ad Eius similitudinem » Cf Rom 8,29; 1 Io 3,2. transfiguratus, nostrae revelatur fidei, atque per easdem etiam angeli, qui et ipsi in Christo sunt recapitulati:
« Sequentes [...] divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae Traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei Genitricis, honorabiliumque angelorum et omnium sanctorum simul et almorum virorum ». Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209
Ubi affertur 1
- ¶1161 Quaestiones(The saints, statues and images)