CCC 1165

Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: « Hodie! », orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit, Cf Mt 6,11. et vocationem Spiritus Sancti. Cf Heb 3,7–4,11; Ps 95,8. Hoc Dei viventis « hodie » ad quod ingrediendum vocatur homo, est « Hora » Paschatis Iesu qui omnem transcendit et ducit historiam:

« Vita universis aperta est, et luce perenni omnia plena sunt, atque Oriens orientium universum obtinet: et Ille ante luciferum genitus, immortalis et magnus splendet Christus universis plus quam sol. Ideoque longa et aeterna et inextinguibilis nobis in Ipsum credentibus dies adest candida, Pascha mysticum ». Pseudo-Hippolytus Romanus, In sanctum Pascha, 1, 1-2: Studia patristica mediolanensia 15, 230-232 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209