CCC 1166

« Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 126. Dies resurrectionis Christi simul est « prima dies Hebdomadae », memoriale primae diei creationis, et « octava dies » in qua Christus, post Suam magni Sabbati « quietem », Diem inaugurat « quam fecit Dominus » (Ps 118,24), « diem sine vespero ». Cf Matutinum in die Paschatis ritus Byzantini, Oda 9, troparium: Pentekostárion (Romae 1884) p. 11. « Cena Domini » centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium: Cf Io 21,12; Lc 24,30.

« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ». Sanctus Hieronymus, In die Dominica Paschae homilia: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209