CCC 1167
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Dominica est per excellentiam dies liturgici conventus, in qua fideles congregantur « ut, Verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint passionis, resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos regeneravit in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis »: Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 126.
« Cum ergo meditamur, [Christe,] mirabilia gloriosa et signa prodigiosa quae in hac sancta die Dominica Tuae sanctae et gloriosae Resurrectionis impleta sunt, dicimus: Benedicta est dies Dominica, quia in ea initium fuit creationis, [...] Redemptio mundi, [...] renovatio generis humani [...]. In ea caelum et terra splendent et mundus universus lumine est repletus. Benedicta est dies Dominica, quia in ea portae paradisi sunt apertae ut eum Adam et omnes exclusi ingrediantur sine timore ». Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. 6 (Mossul 1886) p. 193b.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209