CCC 1169

Hac de causa, Pascha festivitas quaedam inter alias simpliciter non est: ipsa est « Festivitas festivitatum », « Sollemnitas sollemnitatum », sicut Eucharistia sacramentum est sacramentorum (magnum sacramentum). Sanctus Athanasius illud « magnam Dominicam » appellat, Sanctus Athanasius Alexandrinus, Epistula festivalis, 1 (anno 329), 10: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). quemadmodum Hebdomada sancta apud Orientales « Magna Hebdomada » appellatur. Resurrectionis mysterium, in quo Christus mortem abolevit, Sua potenti virtute nostrum vetus penetrat tempus, donec omnia Ei subiiciantur.

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209