CCC 117
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt. 1. Sensus allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde Baptismi; Cf 1 Cor 10,2. 2. Sensus moralis. Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum. Ipsi scripti sunt « ad correptionem nostram » (1 Cor 10,11); Cf Heb 3,1–4,11. 3. Sensus anagogicus. Pariter possibile est res et eventus in eorum perspicere aeterna significatione, quatenus nos versus nostram ducunt (graece anagoge) Patriam. Sic Ecclesia est in terris signum caelestis Ierusalem. Cf Apc 21,1–22,5.