CCC 1174

Christi mysterium, Eius Incarnatio Eiusque Pascha, quod in Eucharistia, praesertim in congregatione dominicali, celebramus, tempus uniuscuiusque diei penetrat et transfigurat per liturgiae Horarum celebrationem, per « Officium divinum ». Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, IV, 83-101: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1984) 121-125. Hoc celebrationis officium apostolicis hortationibus « ad orandum sine intermissione » Cf 1 Thess 5,15; Eph 6,18. fideliter obsequens, « ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 121. « Orationem publicam Ecclesiae » Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 124. constituit, in qua fideles (clerici, religiosi et laici) regale exercent baptizatorum sacerdotium. Liturgia Horarum, « forma probata » ab Ecclesia cum celebratur, « vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum Ipsius corpore ad Patrem ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 121.

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209