CCC 1175
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Liturgia Horarum est destinata ut totius populi Dei fiat oratio. In ea enim Ipse Christus « sacerdotale munus per ipsam Suam Ecclesiam pergit » Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 83: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 121. exercere; unusquisque, secundum suum munus in Ecclesia proprium et vitae suae adiuncta, in ea participat: sacerdotes quia, quatenus ministerio pastorali addicti, vocati sunt ut in oratione et ministerio verbi assidui permaneant; Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 86: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 121; Ibid., 96: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 123; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 998. religiosi et religiosae propter suae vitae consecratae charisma; Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 124. omnes fideles secundum suam possibilitatem. « Curent animarum Pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae, diebus Dominicis et festis sollemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 100: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 124.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209