CCC 1181

« Domus orationis in qua sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 998; cf Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 122-127: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 130-132. In hac « domo Dei », signorum, quae illam constituunt, veritas et harmonia debent Christum manifestare qui in hoc loco praesens est et operatur: Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 100-101.

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209