CCC 1185
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Congregatio populi Dei a Baptismate incipit; ecclesia igitur debet locum habere pro celebratione Baptismatis (baptisterium) et memoriam promissionum Baptismi promovere (aqua benedicta). Renovatio vitae baptismalis paenitentiam exigit. Ecclesia paenitentiae expressioni et veniae receptioni obsequi debet, id quod aptum ad paenitentes recipiendos postulat locum. Ecclesia etiam spatium esse debet quod ad recollectionem et ad orationem invitat silentiosam quae magnam Eucharistiae precem protrahit et interiorem reddit.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209