CCC 1201
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Inscrutabiles mysterii Christi tales sunt divitiae ut nulla traditio liturgica possit eius expressionem exhaurire. Historia ortus et progressionis horum rituum mirabilem testatur complementaritatem. Cum Ecclesiae has traditiones liturgicas in fidei et sacramentorum fidei communione duxerunt in vitam, mutuo se locupletaverunt et creverunt in fidelitate Traditioni et communi totius Ecclesiae missioni. Cf Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 63-64: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 53-55.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209
Ubi affertur 1
- ¶1201 Quaestiones(The older Mass)